IPB

Здравствуйте, гость ( Вход | Регистрация )

 Правила этого форума Правила раздела
 
Ответить в эту темуОткрыть новую тему
> Пасхальное Евангелие, Латинский
отец Димитрий
сообщение 26.10.2009, 18:14
Сообщение #1





Сообщений: 146
Из: Севастополь/Дмитров МО




Добавляйте у кого на каком языке есть!

SANCTUM EVANGELIUM
SECUNDUM JOANNEM

1. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
2. Hoc erat in principio apud Deum.
3. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
4. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum,
5. Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt.
6. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
7. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
8. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
9. Erat lux vera, quae inluminat omnem hominem venientem in mundum.
10. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
11. In propria venit et sui eum non receperunt.
12. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine ejus,
13. Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
14. Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
15. Joannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat.
16. Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
17. Quia lex per Mosen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.


Есть на греческом, но... шрифт не распознается.
Пользователь в офлайнеКарточка пользователяОтправить личное сообщение
Вернуться в начало страницы
+Ответить с цитированием данного сообщения

Ответить в эту темуОткрыть новую тему
1 чел. читают эту тему (гостей: 1, скрытых пользователей: 0)
Пользователей: 0

 



- Текстовая версия Сейчас: 20.4.2024, 2:13
Яндекс.Метрика